.link me.
.more.

It´s December

Veterum numismatum ibidem magnam passim copiam reperiebamus, praesertim posteriorum imperatorum; Constantinorum, Constantium, Iustinorum, Valentium, Valentinorum, Numerianorum, Proborum, Tacitorum (1), et id genus similium. Quibus multis in locis Turcae pro ponderibus utebantur, nimirum unius Drachmae (2) vel dimidiae; vocant Giaur manguri : ac si dicas, nummos paganorum sive infidelium; praeterea multa erant vicinarum Asiae civitatum Amysi, Synopis, Cumanorum, Amastris; et ipsius denique Amasiae quo tendebamus nonnulla (3).

In quo faber quidam aerarius mihi magnopere movit stomachum (4), a quo, cum numismatum requireremus, ingentem se aulam paucis ante diebus plenam habuisse narrabat; ex quibus lebetes aenos aliquot conflasset, quod nullum eorum aut usum aut pretium putaret esse. Sane magno mihi erat dolori, tantum periisse antiquitatis. Sed ego illum ita ultus sum, ut dicerem, me centum aureos pro iis, superessent modo, (S. 74) numeraturum. Sic illum non minus amisso eo e faucibus (5) bolo tristem a me dimisi, quam ille me ea vetustatis iactura commoverat.

Plantarum quidem, qua iter faciebamus, nobis incognitarum non maxima copia occurrebat. Pleraeque eaedem erant cum nostratibus: nisi quod pro ratione soli laetius aut malignius proveniebant. Amomum (6), quod Dioscorides (7) etiam in Ponto (8) nasci scribit, ne quicquam magno studio requisimus: ut nesciam; stirps ne ea interierit an solum verterit.

Ancyram (9) venimus, mansione a Constantinopoli XIX. Est id oppidum Galatiae (10), Gallorum aliquando sedes, Tectosagum (11) Plinio (12) et Straboni (13) non ignotum: quamquam illud fortasse, quod nunc exstat, veteris oppidi pars tantum fuerit. Canones (14) Anquiram vocant.

Hic pulcherrimam vidimus inscriptionem (15); et tabularum illarum quibus indicem rerum a se gestarum complexus est Augustus exemplum. Id, quatenus legi potuit, per nostros homines transcribendum curavimus. Exstat incisum aedificii, quod olim fortasse praetorium fuerat, diruti et tecto carentis marmoreis parietibus, ita ut dimidia pars intrantibus ad dextram, dimidia ad sinistram occurrat. Suprema capita fere integra sunt. Media lacunis laborare incipiunt. Infima vero clavarum et (S. 75)securium ictibus ita lacerata, ut legi non possint. Quod sane rei literariae non mediocre damnum, est a doctis merito deplorandum: idque eo magis quod urbem illam ab Asiae communitate Augusto dicatam fuisse constet.
10.12.06 11:32

another test

Kleiner Test um verschiedene Textarten zu testen:

fett kursiv unterstrichen durchgestrichenjo
19.3.06 16:22

Test

Ist nur ein Test für meinen Designblog. *platz schieb*

t
e
s
t

m
y

l
a
y
o
u
t
s

h
e
r
e
20.1.06 15:04

 [eine Seite weiter]

Counter

Gratis bloggen bei
myblog.de